
cantate domino canticum novum - andrea gabrieli lyrics
cantate domino canticum novum; cantate domino omnis terra
cantate domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus
annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus
quoniam magnus dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos
quoniam omnes dii gentium daemonia; dominus autem caelos fecit
confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus
afferte domino, patriae gentium, afferte domino gloriam et honorem;
afferte domino gloriam nomini ejus. tollite hostias, et introite in atria ejus;
adorate dominum in atrio sancto ejus. commoveatur a facie ejus universa terra;
dicite in gentibus, quia dominus regnavit. etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate
laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;
gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
a facie domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua
Random Song Lyrics :
- louder - riot (edm) lyrics
- saws - yaysix lyrics
- feds on my dick - jayo sama lyrics
- hit my shin - loganplayz lyrics
- мы с пистолетами (we are with guns) - shine (rus) lyrics
- teekhe alfaaz - killerktherapper lyrics
- word play - dt$kii lyrics
- be there with you - fellowship creative lyrics
- the fool intro - bladee lyrics
- cowgirl (creeping) - pauli the psm lyrics