
magnificat anima mea dominum - domenico scarlatti lyrics
Loading...
magnificat anima mea dominum
et exsultavit spiritus meus in deo salvatore meo
quia respexit humilitatem ancillae suae
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
quia fecit mihi magna, qui potens est
et sanctum nomen eius
et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum
fecit potentiam in brachio suo
dispersit superbos mente cordis sui;
deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes
suscepit israel puerum suum
recordatus misericordiae
sicut locutus est ad patres nostros
abraham et semini eius in saecula
Random Song Lyrics :
- the cup - ora the molecule lyrics
- la moula - gradur lyrics
- limes n→∞ - borys lbd lyrics
- daarna cash ik uit - sfb lyrics
- get up offa me - ghostemane lyrics
- djavú - tribo da periferia lyrics
- refuge - eligh lyrics
- gold - pen pals (heath mcnease, jetty rae) lyrics
- get your mind right - rilan and the bombardiers lyrics
- non ci vedi più - cloy alpha (aogiri) lyrics