
nolite esse prudentes - giaches de wert lyrics
Loading...
nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
nulli malum pro malo reddentes
providentes bona non tantum coram deo
sed etiam coram omnibus hominibus
si fieri potest quod ex vobis est
cum omnibus hominibus pacem habentes
non vosmet ipsos defendentes carissimi
sed date locum irae scriptum est enim:
“mihi vindictam ego retribuam” dicit dominus
sed si esurierit inimicus tuus
ciba illum, si sitit potum da illi
hoc enim faciens
carbones ignis congreges super caput eius
noli vinci a malo
sed vince in bono malum
Random Song Lyrics :
- alright - ph-1 (주황색) lyrics
- bomb bomb (밤밤) - kard (카드) lyrics
- abstract - anonymuz lyrics
- bring the bastards down - we can't enjoy ourselves lyrics
- afghan jalebi (ya baba) [from "phantom"] - asrar feat. akhtar channal lyrics
- mana ada hati (yang ingin trus disakiti) - ayda jebat lyrics
- ray - offmi lyrics
- take me serious (remix) - minix's lyrics
- por que - en lyrics
- anime girls - melii lyrics