fulgens iubar ecclesiae dei - guillaume dufay lyrics
fulgens iubar ecclesiae dei
peccatorum salus promptissima
si precibus quibuscumque flecti
queras, n0bis da, virgo beata
ut omnes qui tuae mysteria
purificationis colimus
post temporis hujus curricula
sublimemur sanctorum sedibus
quae semine viri peperisset
mulierem lex quondam congebat
ut ad templum purganda veniret
partum ferens; lex haec non urgebat
mariam, quae virum non noverat
illa tamen pro n0bis omnibus
legem tulit, ut nos quos amabat
sublimemur sanctorum sedibus
quod purgari non indignavеrit
hujus festo monstrat ecclesia
pеr cereum, quem tunc quisque tenet
luce enim qua fulget candela
persplendorem vitae in maria
concorditer omnes ostendimus
ut per sue tandem precamina
sublimemur sanctorum sedibus
o igitur virtutis exemplar
virginum lux, gloriosa virgo
decus nostrum et, ut verum loquar
viva virtus, pulchra pulchritudo
sanctitatis excellens imago
humiliter a te requirimus
ut post mortem cum dulci gaudio
sublimemur sanctorum sedibus
puerpera, pura parens
enixa regem saeculi
tibi non fit, orba parens
ritu mens: vales saeculi
vitam reddere, nonulli
salvati sunt hoc limite;
das haec merito tituli:
“fili, peccata remitte!”
eja, virgo lapsu carens
charta qua ditem expuli
annuisti legi verens
solvere legem; et pulli
turturum tis infantuli
demonstrant ablati vitae
lumen pro me quod intuli
“fili, peccata remitte!”
larga mater, lux oriens
omen dedit opuscoli
cum simeon non moriens
amplexatur hunc: “oculi
numen vident et servuli”
tenore dat verbum mite
ad christum dic: “te protuli:
fili, peccata remitte!”
o igitur virgo clemens
quae nos omnes redemisti
domus dei, gemma fulgens
dulcis porta paradisi
dic nunc, quaeso, tuae ptoli
quem lactasti tuo lacte:
“istis qui serviunt tibi
fili, peccata remitte!”
Random Song Lyrics :
- prince abakaliki of nigeria needs your help - milo lyrics
- liebe - team avantgarde lyrics
- live on - chanda mbao lyrics
- misery - i can make a mess lyrics
- two guns up - reef the lost cauze lyrics
- on fire - jayk gallagher lyrics
- all the way - remastered - ramones lyrics
- ultraviolence (dubka remix) [bonus track] - heartsrevolution lyrics
- 정복 take over - swings lyrics
- get right - axl rich lyrics