
gaude gloriosa - thomas tallis lyrics
gaude gloriosa dei mater
virgo maria vere honorificanda
quae a domino
in gloria super caelos
exaltata: adepta es thronum
gaude, virgo maria, cui angelicae turmae
dulces in caelis resonant laudes:
iam enim laetaris visione regis
cui omnia serviunt
gaude, concivis in caelis sanctorum
quae christum in utero
illaesa portasti:
igitur dei mater
digne appellaris
gaude, flos florum speciosissima
virga iuris, forma morum
fessi cura
pes labentis
mundi lux, et peccatorum refugium
gaude, virgo maria, quam dignam laude
celebrat ecclesia
quae christi doctrinis ill*strata te
matrem glorificat
gaude, virgo maria
quae corpore et anima
ad summum provecta es palacium:
et, ut auxiliatrix et interventrix
pro n0bis miserrimis peccatoribus
supplicamus
gaude, maria
intercessorum adiutrix
et d*mnandorum
salvatrix celebranda
gaude, sancta virgo maria
cuius prole omnes salvamur
a perpetuis inferorum suppliciis
et a potestate diabolica liberati
gaude, virgo maria, christi benedicta mater
vena misericordiae et gratiae:
cui supplicamus
ut n0bis pie clamantibus attendas
itaque tuo in nomine mereamur
adesse caelorum regnum. amen
Random Song Lyrics :
- blame it on me - lukai society lyrics
- too young - maximillian lyrics
- indy 500 - decompoze lyrics
- picture you as flawless - rosey7 lyrics
- woman with the strength of 10,000 men - live - peter himmelman lyrics
- saturdays are for the boys - pj north lyrics
- father is near you - леонид агутин (leonid agutin) lyrics
- you are my soniya - sandesh shandilya lyrics
- anos luz - digga lyrics
- shakëy - yeat lyrics