lirikcinta.com
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu beati quorum remissæ sunt iniquitates – andrea gabrieli

Loading...

beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata
beatus vir cui non imputavit dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus
quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die
quoniam die ac nocte gravata est super me m*n*s tua
conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina
delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi
dixi: confitebor adversum me injustitiam meam domino; et tu remisisti impietatem peccati mei
pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno
verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt
tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me;
exsultatio mea, erue me a circumdantibus me
intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos
nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. in camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te
multa flagella peccatoris; sperantem autem in domino
misericordia circumdabit
laetamini in domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde

lirik lagu lainnya :

YANG LAGI NGE-TRENDS...

Loading...