lirikcinta.com
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu miserere mei, deus – christopher tye

Loading...

miserere mei, deus, quoniam conculcavit me h0m*; tota die impugnans, tribulavit me
conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me
ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo
in deo laudabo sermones meos; in deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro
tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum
inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. sicut sustinuerunt animam meam
pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes
deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:
tunc convertentur inimici mei retrorsum. in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam deus meus es
in deo laudabo verbum; in domino laudabo sermonem. in deo speravi: non timebo quid faciat mihi h0m*
in me sunt, deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi:
quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram deo in lumine viventium

lirik lagu lainnya :

YANG LAGI NGE-TRENDS...

Loading...