lirikcinta.com
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu te deum – domenico scarlatti

Loading...

te deum laudamus: te dominum confitemur
te aeternum patrem, omnis terra veneratur

tibi omnes angeli: tibi caeli et universae potestates
tibi cherubim et seraphim, incessabili voce proclamant:

“sanctus, sanctus, sanctus dominus deus sabaoth
pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae.”

te gloriosus apostolorum chorus
te prophetarum laudabilis numerus
te martyrum candidatus laudat exercitus
te per orbem tеrrarum sancta confitetur ecclesia:
patrem immеnsae maiestatis;
venerandum tuum verum et unicum filium;
sanctum quoque paracl*tum spiritum
tu rex gloriae, christe:
tu patris sempiternus es filius
tu, ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti virginis uterum
tu, devicto mortis aculeo
aperuisti credentibus regna caelorum
tu ad dexteram dei sedes, in gloria patris
iudex crederis esse venturus

te ergo quaesumus, tuis famulis subveni: quos pretioso sanguine redemisti
aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari
salvum fac populum tuum, domine, et benedic hereditati tuae
et rege eos, et extolle illos usque in aeternum
per singulos dies benedicimus te: et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi

dignare, domine, die isto sine peccato nos custodire
miserere nostri, domine, miserere nostri
fiat misericordia tua, domine, super nos: quemadmodum speravimus in te
in te, domine, speravi: non confundar in aeternum

lirik lagu lainnya :

YANG LAGI NGE-TRENDS...

Loading...