lirikcinta.com
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu o virga ac diadema – grace mclean

Loading...

1a. o virga ac diadema purpure regis
que es in clausura tua sicut lorica:

1b. tu frondens floruisti in alia vicissitudine
quam adam omne genus humanum produceret

2a. ave, ave, de tuo ventre alia vita processit
qua adam filios suos denudaverat

2b. o flos, tu non germinasti de rore
nec de guttis pluvie
nec aer desuper te volavit sed divina
claritas in n0bilissima virga te produxit

3a. o virga, floriditatem tuam deus in prima die
creature sue previderat

3b. et te verbo suo aurеam materiam
o laudabilis virgo, fecit

4a. o quam magnum est in viribus suis latus viri
dе quo deus formam mulieris produxit
quam fecit speculum
omnis ornamenti sui et amplexionem
omnis creature sue
4b. inde concinunt celestia organa et miratur
omnis terra, o laudabilis maria
quia deus te valde amavit

5a. o quam valde plangendum et lugendum
est quod tristicia in crimine
per consilium serpentis in mulierem fluxit

5b. nam ipsa mulier, quam deus matrem omnium
posuit, viscera sua
cum vulneribus ignorantie decerpsit, et plenum dolorem
generi suo protulit

6a. sed, o aurora, de ventre tuo novus sol processit
qui omnia crimina eve abstersit
et maiorem benedictionem per te protulit
quam eva hominibus nocuisset

6b. unde, o salvatrix, que novum lumen humano generi
protulisti: collige membra filii tui
ad celestem armoniam
https://lyricstranslate.com

lirik lagu lainnya :

YANG LAGI NGE-TRENDS...

Loading...