lirikcinta.com
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu ave generosa – hildegard of bingen

Loading...

ave generosa gloriosa et intacta
puella, tu pupilla cast-tatis
tu materia sanct-tatis
que deo placuit

nam hec superna infusio in te fuit
quod supernum verbum in te carnem induit

tu candidum lilium quod deus ante omnem creaturam
inspexit

o pulcherrima et dulcissima
quam valde deus in te delectabatur
c-m amplexionem caloris sui in te posuit
ita quod filius eius de te lactatus est

venter enim tuus gaudium habuit
c-m omnis celestis symphonia de te sonuit
quia virgo filium dei portasti
ubi cast-tas tua in deo claruit

viscera tua gaudium habuerunt
sicut gramen super quod ros cadit
c-m ei viriditatem infundit, ut et in te factum est
o mater omnis gaudii

nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet
ac in symphonia sonet
propter dulcissimam virginem
et laudabilem mariam
dei genitricem. amen

lirik lagu lainnya :

YANG LAGI NGE-TRENDS...

Loading...