lirikcinta.com
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu recumbentibus undecim – jean lebrun (16th century)

Loading...

recumbentibus undecim discipulis apparuit illis jesus: et exprobravit incredulitatem eorum/illorum et duritiam cordis: quia his qui viderant eum resurrexisse a mortuis, non crediderunt
et dixit eis: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae
qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur
signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine mеo daemonia ejicient: linguis loquеntur novis:
serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros m*n*s imponent, et bene habebunt
et dominus quidem jesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris dei
illi autem profecti praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis

lirik lagu lainnya :

YANG LAGI NGE-TRENDS...

Loading...