lirikcinta.com
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu in exitu israel – maurizio cazzati

Loading...

1. in exitu israel de aegypto, * domus iacob de populo barbaro
2. facta est iudaea sanctificatio eius, * israel potestas eius
3. mare vidit et fugit: * iordanis conversus est retrorsum
4. montes exultaverunt ut arietes: * et colles sicut agni ovium
5. quid est tibi mare quod fugisti? * et tu iordanis quia conversus es retrorsum?
6. montes exultastis sicut arietes* et colles sicut agni ovium
7. a facie domini mota est terra, * a facie dei iacob
8. qui convertit petram in stagna aquarum, * et rupem in fontes aquarum
9. non n0bis domine non n0bis: * sed nomini tuo da gloriam
10. super misericordia tua et veritate tua: * nequando dicant gentes: ubi est deus eorum?
11. deus autem noster in caelo: * omnia quaecumque voluit fecit
12. simulacra gentium argentum et aurum, * opera manuum hominum
13. os habent et non loquentur: * oculos habent et non videbunt
14. aures habent et non audient: * nares habent et non odorabunt
15. m*n*s habent et non palpabunt + pedes habent et non ambulabunt: * non clamabunt in gutture suo
16. similes illis fiant qui faciunt ea: * et omnes qui confidunt in eis
17. domus israel speravit in domino: * adiutor eorum et protector eorum est
18. domus aaron speravit in domino: * adiutor eorum et protector eorum est

lirik lagu lainnya :

YANG LAGI NGE-TRENDS...

Loading...