lirik lagu psalmus 102 – paweł łukaszewski
benedic, anima mea, domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus
benedic, anima mea, domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus
qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas:
qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus:
qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilæ juventus tua:
faciens misericordias dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus
notas fecit vias suas moysi; filiis israël voluntates suas
miserator et misericors dominus: longanimis, et multum misericors
non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur
non secundum peccata nostra fecit n0bis, neque secundum iniquitates nostras retribuit n0bis
quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;
quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a n0bis iniquitates nostras
quomodo miseretur pater filiorum, misertus est dominus timentibus se
quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus
h0m*, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:
quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum
misericordia autem domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum
et justitia illius in filios filiorum, his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur
benedicite domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus
benedicite domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus
benedicite domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, domino
lirik lagu lainnya :
- kumpulan lirik lagu guster › lirik lagu bury me (live) – guster
- kumpulan lirik lagu aspova › lirik lagu lanet olsun – aspova
- kumpulan lirik lagu talez › lirik lagu weapon – talez
- kumpulan lirik lagu tocotronic › lirik lagu ich würd’s dir sagen – tocotronic
- kumpulan lirik lagu the ojays › lirik lagu baby you know – the o’jays
- kumpulan lirik lagu alice in chains › lirik lagu i can’t have you blues (demo) – alice in chains
- kumpulan lirik lagu il nucleo › lirik lagu meccanismi – il nucleo
- kumpulan lirik lagu mcskill thapreacha › lirik lagu phd (interlude) – mcskill thapreacha
- kumpulan lirik lagu vienio i pele › lirik lagu miejski gruff – vienio i pele
- kumpulan lirik lagu keri noble › lirik lagu watch me walk – keri noble