lirikcinta.com
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu lamentations a 6 – robert white

Loading...

heth. peccatum peccavit hierusalem, propterea instabilis facta est:
omnes qui glorificabant eam spreverunt illam: quia viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens et conversa retrorsum

teth. sordes eius in pedibus eius: nec recordata est finis sui
deposita est vehementer: non habens consolatorem. vide domine afflictionem meam: quoniam erectus est inimicus. jerusalem, jerusalem, convertere ad dominum deum tuum

jod. manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam

caph. omnis populus ejus gemens, et quærens panem; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. vide, domine, et considera quoniam facta sum vilis!

lamed. o vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus! quoniam vindemiavit me, ut locutus est dominus, in die iræ furoris sui

mem. de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me: expandit rete pedibus meis: convertit me retrorsum: posuit me desolatam tota die maerore confectam

lirik lagu lainnya :

YANG LAGI NGE-TRENDS...

Loading...