lirikcinta.com
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu lamentations of jeremiah – thomas tallis

Loading...

(aleph)
quomodo sedet sola civitas plena populo! facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo

(beth)
plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus; non est qui consoletur eam, ex omnibus charis ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. ierusalem, ierusalem, convertere ad dominum deum tuum

(ghimel)
migravit juda propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem; omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias

(daleth)
viae sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem;
omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine

(he)
facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt, quia dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus; parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. ierusalem, ierusalem, convertere ad dominum deum tuum

lirik lagu lainnya :

YANG LAGI NGE-TRENDS...

Loading...