lirikcinta.com
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

lirik lagu ovidius: de ultima nocte in urbe – tyrtarion

Loading...

cum subit illius tristissima noctis imago
quod mihi supremum tempus in urbe fuit
cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui
labitur ex oculis nunc quoque gutta meis
iam prope lux aderat, qua me discedere
caesar finibus extremae iusserat ausoniae
nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:
torpuerant dempta1 pectora nostra mora
non mihi servorum, comitis non cura legendi
non aptae profugo vestis opisve fuit
non aliter stupui, quam qui iovis ignibus
ictus vivit et est vitae nescius ipse suae
ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit
et tandem sensus convaluere mei
adloquor extremum maestos abiturus amicos
qui modo de multis unus et alter erant
uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat
imbre per indignas usque cadente genas
nata procul libycis aberat diversa sub oris
nec poterat fati certior esse mei
quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant
formaque non taciti funeris intus erat
femina virque meo, pueri quoque, funere maerent
inque domo lacrimas angulus omnis habet

lirik lagu lainnya :

YANG LAGI NGE-TRENDS...

Loading...